monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM VIII. In finem pro torcularibus, Psalmus ipsi David . <<<     >>> IN PSALMUM ALTERUM IX.

IN PSALMUM IX. APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmi huius inscriptio est: In finem pro occultis Filii, Psalmus ipsi David. De occultis Filii quaeri potest: sed quia non addidit cuius, ipsum unigenitum Dei Filium oportet intelligi. Ubi enim de filio David Psalmus inscriptus est, Cum fugeret, inquit, a facie Abessalon filii sui; cum et nomen eius dictum esset, et ob hoc latere non posset de quo diceretur, non tamen dictum est tantum, a facie Abessalon filii, sed additum est, sui. Hic vero, et quod non additum est, sui, et quod de Gentibus multa dicit, non potest recte accipi Abessalon: neque enim bellum quod cum patre ille perditus gessit, ullo modo ad Gentes pertinet, cum populus tantum Israel adversus se ibi divisus sit. Canitur itaque iste psalmus pro occultis unigeniti Filii Dei. Nam et ipse Dominus cum sine additamento ponit Filium, seipsum unigenitum vult intelligi, ubi ait: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Non enim dixit, Filius Dei; sed tantum dicendo Filius, dat intelligi cuius sit filius. Quam locutionem non recipit nisi excellentia eius de quo ita loquimur, ut etiamsi non eum nominemus, possit intelligi: ita enim dicimus, Pluit, serenat, tonat, et si qua sunt talia, nec addimus quis id faciat; quia omnium mentibus sponte sese offert excellentia facientis, nec verba desiderat. Quae sunt igitur occulta Filii? In quo verbo primum intelligendum est esse aliqua Filii manifesta, a quibus distinguuntur haec quae appellantur occulta. Quamobrem, quoniam duos adventus Domini credimus, unum praeteritum, quem Iudaei non intellexerunt, alterum futurum, quem utrique speramus; et quoniam iste quem Iudaei non intellexerunt, Gentibus profuit, non inconvenienter accipitur de hoc adventu dici, pro occultis Filii, ubi caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret. Duo etiam iudicia insinuantur per Scripturas, si quis advertat; unum occultum, alterum manifestum. Occultum nunc agitur, de quo apostolus Petrus dicit: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Domini. Occultum itaque iudicium est poena, qua nunc unusquisque hominum aut exercetur ad purgationem, aut admonetur ad conversionem, aut si contempserit vocationem et disciplinam Dei, excaecatur ad damnationem. Iudicium autem manifestum est, quo venturus Dominus iudicabit vivos et mortuos, omnibus fatentibus eum esse a quo et bonis praemia, et malis supplicia tribuentur. Sed tunc illa confessio, non ad remedium malorum, sed ad cumulum damnationis valebit. De his duobus iudiciis, uno occulto, alio manifesto, videtur mihi Dominus dixisse, ubi ait, Qui in me credit, transiit de morte ad vitam, nec in iudicium veniet, in iudicium scilicet manifestum: nam hoc quod transit de morte ad vitam per nonnullam afflictionem, qua flagellat omnem filium quem recipit, iudicium occultum est; Qui autem non credit, inquit, iam iudicatus est; id est, isto occulto iudicio iam praeparatus est ad illud manifestum. Haec duo iudicia etiam in Sapientia legimus, ubi scriptum est: Propter hoc tanquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti; hi autem hoc iudicio non correcti, dignum Dei iudicium experti sunt. Qui ergo non corriguntur isto occulto Dei iudicio, dignissime illo manifesto punientur. Quocirca in hoc psalmo observanda sunt occulta Filii, id est, et humilis eius adventus quo profuit Gentibus cum caecitate Iudaeorum, et poena quae nunc occulte agitur, nondum damnatione peccantium, sed aut exercitatione conversorum, aut admonitione ut convertantur, aut caecitate ut damnationi praeparentur qui converti noluerint.
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Non in toto corde confitetur Deo, qui de providentia eius in aliquo dubitat: sed qui iam cernit occulta sapientiae Dei, quantum sit invisibile praemium eius, qui dicit, Gaudemus in tribulationibus; et quemadmodum omnes cruciatus, qui corporaliter inferuntur aut exerceant conversos ad Deum, aut ut convertantur admoneant, aut iustae damnationi ultime praeparent obduratos, et sic omnia ad divinae providentiae regimen referantur, quae stulti quasi casu et temere et nulla divina administratione fieri putant. Narrabo omnia mirabilia tua. Narrat omnia mirabilia Die, qui ea non solum in corporibus palam, sed in animis invisibiliter quidem, sed longe sublimius et excellentius fieri videt. Nam terreni homines et occultis dediti, magis mirantur resurrexisse in corpore mortuum Lazarum, quam resurrexisse in anima persecutorem Paulum. Sed quoniam visibile miraculum ad illuminationem animam vocat, invisibile autem eam quae vocata venit illuminat; omnia narrat mirabilia Dei, qui credens visibilibus ad intelligenda invisibilia transitum facit.
3 Laetabor, et exsultabo in te. Non iam in hoc saeculo; non in voluptate contrectationis corporum, nec in palati et linguae saporibus, nec in suavitate odorum, nec in iucunditate sonorum transeuntium, nec in formis corporum varie coloratis, nec in vanitatibus laudis humanae, nec in coniugio et prole moritura, nec in superfluis temporalium divitiarum, nec in conquisitione huius saeculi, sive quae locorum spatiis tenditur, sive quae successione temporis volvitur: sed laetabor et exsultabo in te, videlicet in occultis Filii, ubi signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine; etenim Abscondes eos, inquit, in abscondito vultus tui. Laetabitur ergo et exsultabit in te, qui narrat omnia mirabilia tua. Narrabit autem omnia mirabilia tua, siquidem nunc per prophetiam dictum est, ille qui non venit voluntatem suam facere, sed voluntatem eius qui eum misit.
4 Iam enim incipit apparere persona Domini in hoc psalmo loquens. Nam sequitur: Psallam nomini tuo, Altissime, in convertendo inimicum meum retrorsum. Huius ergo inimicus quando retro conversus est? An quando ei dictum est: Redi retro. Satanas tunc enim qui tentando se praeponere cupiebat retro factus est, non decipiendo tentatum et in eum nihil valendo. Retro enim sunt terreni homines; coelestis autem homo prior factus est, quamvis post venerit: primus enim homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis. Sed de ipsa stirpe veniebat, a quo dictum est: Qui post me venit, ante me factus est. Et Apostolus ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt se extendit. Conversus est igitur inimicus retro, postquam non valuit hominem coelestem decipere tentatum, et se ad terrenos convertit ubi dominari potest. Quapropter nullus hominum eum praecedit et retro eum esse facit, nisi qui deponens imaginem terren hominis portaverit imaginem coelestis. Iam vero si quod dictum est, inimicum meum, generaliter vel peccatorem vel gentilem hominem magis velimus accipere, non erit absurdum. Nec poena erit quod dictum est, In convertendo inimicum meum retrorsum; sed beneficium, et tale beneficium, ut huic comparari nihil possit. Quid enim beatius quam deponere superbiam, et non velle Christum praecedere, veluti sanus sit cui medicus non sit necessarius; sed malle retro ire post Christum, qui discipulum vocans ut perficiatur, dicit, Sequere me Sed tamen accommodatius de diabolo dictum intelligitur: In convertendo inimicum meum retrorsum. Diabolus quippe retrorsum conversus est etiam in persecutione iustorum, et multo utilius persecutor est, quam si dux et princeps praeiret. Psallendum est igitur nomini Altissimi in convertendo inimicum retrorsum; quoniam malle debemus eum persequentem fugere, quam ducentem sequi: habemus enim quo fugiamus et abscondamur in occultis Filii, quia Dominus factus est refugium nobis.
5 Infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Qui infirmabuntur et peribunt, nisi iniqui et impii? Infirmabuntur, dum nihil valebunt; et peribunt, quia non erunt impii; a facie Dei, id est a cognitione Dei, sicut periit ille qui dixit: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus. Sed quare infirmabuntur, et peribunt impii a facie tua? Quoniam fecisti iudicium meum, inquit, et causam meam: id est, iudicium illud in quo iudicari visus sum, meum fecisti; et causam illam in qua me iustum et innocentem homines damnaverunt, meam fecisti. Haec enim ei militaverunt ad nostram liberationem: sicut et nautae dicunt ventum suum, quo utuntur ad bene navigandum.
6 Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem. Sive Filius Patri dicat, qui etiam illud dixit, Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum fuisset desuper, idipsum ad aequitatem Patris et ad occulta sua referens, quod iudex hominum ad utilitatem hominum iudicatus est: sive homo dicat Deo, Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem, animam suam thronum eius appellans, ut corpus sit fortasse terra, quae scabellum pedum eius dicta est; Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi : sive anima Ecclesiae iam perfecta et sine macula et ruga, digna scilicet occultis Filii, quia introduxit eam rex in cubiculum suum, dicat sponso suo, Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem, quia resurrexisti a mortuis, et ascendisti in coelum, et sedes ad dexteram Patris: quaelibet ergo harum sententia placeat, quo iste versus referatur, regulam fidei non excedit.
7 Increpasti gentes, et periit impius. Convenientius hoc Domino Iesu Christo dici, quam ipsum dicere, accipimus. Quis enim alius increpavit gentes, et periit impius, nisi qui postea quam ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum, quo completi Apostoli, cum fiducia praedicarent verbum Dei, et peccata hominum libere arguerent? qua increpatione periit impius; quia iustificatus est impius, et factus est pius. Nomen eorum delesti in saeculum, et in saeculum saeculi. Deletum est nomen impiorum: non enim appellantur impii, qui Deo vero credunt. Deletur autem nomen eorum in saeculum, id est, quamdiu temporale saeculum volvitur. Et in saeculum saeculi. Quid est saeculum saeculi, nisi cuius effigiem et tanquam umbram habet hoc saeculum? Vicissitudo enim temporum sibi succedentium, dum luna minuitur et rursus impletur, dum sol omni anno locum suum repetit, dum ver, vel aestas, vel autumnus, vel hiems sic transit ut redeat, aeternitatis quaedam imitatio est. Sed huius saeculi saeculum est quod incommutabili aeternitate consistit. Sicut versus in animo, et versus in voce: ille intelligitur, iste auditur; et ille istum modificat: et ideo ille in arte operatur et manet, iste in aere sonat et transit. Sic huius mutabilis saeculi modus ab illo incommutabili saeculo definitur, quod dicitur saeculum saeculi: et ideo illud in arte Dei, hoc est in Sapientia et Virtute permanet; hoc autem in creaturae administratione peragitur. Si tamen non repetitio est, ut postea quam dictum est in saeculum, ne hoc acciperetur quod transit, subiiceretur in saeculum saeculi. Nam in graecis exemplaribus sic est: εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος; quod Latini plerique interpretati sunt, non in saeculum, et in saeculum saeculi, sed, in aeternum, et in saeculum saeculi: ut in eo quod dictum est in saeculum saeculi, illud exponeretur quod dictum est in aeternum. Nomen ergo impiorum delesti in aeternum, quia deinceps nunquam erunt impii. Et si in hoc saeculum non tenditur nomen eorum, multo minus in saeculum saeculi.
8 Inimici defecerunt frameae in finem. Non pluraliter inimici, sed singulariter huius inimici. Cuius autem inimici, nisi diaboli frameae defecerunt? Hae autem intelliguntur diversae opiniones erroris, quibus ille animas tanquam gladiis perimit. His gladiis vincendis et ad defectum perducendis instat ille gladius, de quo in septimo psalmo dicitur: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit. Et forte iste est finis in quem frameae deficiunt inimici, quia usque ad ipsum aliquid valent; ipse nunc operatur occulte, ultimo autem iudicio palam vibrabitur. Hoc destruuntur civitates; nam ita sequitur, Inimici defecerunt frameae in finem; et civitates destruxisti: civitates autem in quibus diabolus regnat, ubi dolosa et fraudulenta consilia tanquam curiae locum obtinent, cui principatui quasi satellites et ministri adsunt officia quorumque membrorum, oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, vel si quid est aliud quod in malam partem libenter auditur, manus ad rapinam vel quodlibet aliud facinus aut flagitium, et membra caetera in hunc modum tyrannico principatui, id est perversis consiliis militantia. Huius civitatis quasi plebs est omnes delicatae affectiones et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine agitantes. Ergo ubi rex, ubi curia, ubi ministri, ubi plebs invenitur, civitas est: neque enim talia essent in malis civitatibus, nisi prius essent in singulis hominibus, qui sunt tanquam elementa et semina civitatum. Has civitates destruit, cum excluso inde principe, de quo dictum est, Princeps huius saeculi missus est foras, vastantur haec regna verbo veritatis, sopiuntur maligna consilia, turpes affectiones edomantur, membrorum et sensuum ministeria captivantur, et ad iustitiae et bonorum operum militiam transferuntur: ut iam, sicut Apostolus dicit, non regnet peccatum in nostro mortali corpore, et caetera huius loci. Tunc pacatur anima, et ordinatur homo ad quietem et ad beatitudinem capessendam. Periit memoria eorum cum strepitu: impiorum scilicet. Sed cum strepitu, sive quia fit strepitus, dictum est, cum impietas evertitur; non enim transit ad summam pacem, ubi summum silentium est, nisi qui magno strepitu prius cum suis vitiis belligeraverit: sive cum strepitu dictum est, ut pereat memoria impiorum etiam ipso strepitu pereunte, in quo tumultuatur impietas.
9 Et Dominus in aeternum permanet. Utquid ergo fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania, adversus Dominum et adversus Christum eius nam Dominus in aeternum permanet. Paravit in iudicio sedem suam, et ipse iudicabit orbem terrarum in aequitate. Paravit, cum iudicatus est, sedem suam: per illam enim patientiam homo coelum acquisivit, et Deus in homine credentibus profuit; et hoc est occultum Filii iudicium. Sed quia etiam palam manifesteque venturus est ad vivos et mortuos iudicandos, paravit in occulto iudicio sedem suam; et ipse item palam iudicabit orbem terrarum in aequitate, id est, meritis digna distribuet, agnos ad dexteram ponens, haedos ad sinistram. Iudicabit populos cum iustitia. Hoc est quod superius dictum est, Iudicabit orbem terrarum in aequitate: non quemadmodum iudicant homines, qui corda non vident, a quibus plerumque deteriores absolvuntur quam condemnantur; sed in aequitate et cum iustitia Dominus iudicabit, testimonium perhibente conscientia, et cogitationibus accusantibus seu defendentibus.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi. Quantumlibet persequatur inimicus ille, qui conversus est retro, quid nocebit eis quorum refugium factus est Dominus? Sed hoc fiet, si in saeculo hoc, cuius ille magistratus est, pauperes esse delegerint, nihil amando quod vel hic viventem aut amantem deserit, vel a moriente deseritur; tali enim pauperi refugium factus est Dominus, Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione. Sic pauperes facit, quoniam flagellat omnem filium quem recipit. Nam quid sit adiutor in opportunitatibus, exposuit cum addidit, in tribulatione: non enim convertitur anima ad Deum, nisi dum ab hoc saeculo avertitur; nec opportunius ab hoc saeculo avertitur, nisi nugatoriis eius et noxiis et perniciosis voluptatibus labores doloresque misceantur.
11 Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum: cum destiterint sperare in divitiis et in aliis huius saeculi blandimentis. Quaerentem quippe animam ubi figat spem, cum ab hoc mundo avellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei : nam nomen ipsum Dei nunc usquequaque vulgatum est; sed cognitio nominis est, cum ille cognoscitur cuius est nomen: non enim nomen propter se nomen est, sed propter id quod significat. Dictum est autem, Dominus nomen est illi. Quapropter qui se libenter Deo famulum subdit, cognovit hoc nomen. Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum. Item Dominus dicit ad Moysen: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Misit me qui est. Sperent ergo in te qui cognoscunt nomen tuum: ne sperent in his rebus quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil habentes nisi, erit, et fuit; quoniam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum; exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore. In Dei autem natura non erit aliquid, quasi nondum sit; aut fuit, quasi iam non sit: sed est tantum id quod est, et ipsa est aeternitas. Desinant igitur sperare et diligere temporalia, et se ad aeternam spem conferant, qui cognoscunt nomen eius qui dixit: Ego sum qui sum, et de quo dictum est: Misit me qui est. Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Qui eum quaerunt, iam transeuntia et moritura non quaerunt: nemo enim potest duobus dominis servire.
12 Psallite Domino, qui habitat in Sion: his dicitur, quos non derelinquit quaerentes se Dominus. Ipse habitat in Sion, quod interpretatur Speculatio, et gestat imaginem Ecclesiae quae nunc est: sicut Ierusalem gestat imaginem Ecclesiae quae futura est, id est civitatis sanctorum iam angelica vita fruentium; quia Ierusalem interpretatur Visio pacis. Praecedit autem speculatio visionem, sicut ista Ecclesia praecedit eam quae promittitur, civitatem immortalem et aeternam. Sed praecedit tempore, non dignitate: quia honorabilius est quo pervenire nitimur, quam id quod agimus, ut pervenire mereamur; agimus autem speculationem, ut perveniamus ad visionem. Sed etiam ipsam, quae nunc est, Ecclesiam nisi Dominus inhabitaret, iret in errorem quamlibet studiosissima speculatio: et huic Ecclesiae dictum est, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; et, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Praecipitur ergo nobis ut psallamus Domino, qui habitat in Sion, ut concorditer Dominum Ecclesiae inhabitatorem laudemus. Annuntiate inter gentes mirabilia eius: et factum est, et non desinet fieri.
13 Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Quasi responderetur ab his qui missi sunt evangelizare, illi praecepto quod dictum est, Annuntiate inter gentes mirabilia eius; et diceretur, Domine, quis credidit auditui nostro et, Propter te occidimur tota die, convenienter sequitur, dicens, non sine magno fructu aeternitatis morituros in persecutione Christianos: Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Sed cur sanguinem eorum maluit dicere? An quasi alius imperitior et minoris fidei quaereret dicens, Quomodo annuntiabunt, cum in eos infidelitas gentium saevitura sit; huic respondetur, Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est; id est, veniet ultimum iudicium, ubi et interfectorum gloria, et interficientium poena manifesta sit? Memoratus est autem, nemo ita positum putet, quasi oblivio cadat in Deum; sed quia post longum tempus futurum est iudicium, secundum affectum infirmorum hominum positum est, qui quasi oblitum Deum putant, quia non tam cito facit quam ipsi volunt. His dicitur etiam quod sequitur, Non est oblitus clamorem pauperum; id est, non ut putatis oblitus est: quasi dicerent postea quam audierunt, Memoratus est, Ergo oblitus erat; Non est oblitus, inquit, clamorem pauperum.
14 Sed quaero quis clamor pauperum sit quem Deus non obliviscitur. An iste clamor est, cuius haec verba sunt: Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam ab inimicis meis? Quare ergo non dixit, Miserere nostri, Domine, vide humilitatem nostram ab inimicis nostris, tanquam multi pauperes clament; sed tanquam unus, Miserere mei, Domine? An quia unus interpellat pro sanctis, qui primus pauper pro nobis factus est, cum esset dives, et ipse dicit: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem universas laudes tuas in portis filiae Sion? Exaltatur enim homo in illo non solum quem gestat, quod caput Ecclesiae est, sed etiam quisquis nostrum est in caeteris membris; et exaltatur ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt portae mortis, quia per illas itur in mortem. Mors autem est iam ipsa laetitia in perfruendo, cum quisque adipiscitur quod perdite concupivit: radix est enim omnium malorum cupiditas; et propterea porta mortis est, quia mortua est vidua quae in deliciis vivit : ad quas delicias per cupiditates tanquam per portas mortis pervenitur. Sunt autem portae filiae Sion, omnia optima studia, per quae venitur ad visionem pacis in sancta Ecclesia. In his igitur portis bene annuntiantur universae laudes Dei, ut non detur sanctum canibus, neque proiiciantur margaritae ante porcos; qui malunt pertinaciter latrare, quam studiose quaerere, aut qui nec latrare nec quaerere, sed in suarum voluptatum coeno volutari. Cum autem in bonis studiis laudes Dei annuntiantur, petentibus datur, et quaerentibus manifestatur, et pulsantibus aperitur. An forte portae mortis sunt corporales sensus et oculi, qui aperti sunt homini cum de ligno vetito gustasset, a quibus exaltantur, quibus dicitur ut quaerant non quae videntur, sed quae non videntur; quia quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt : et portae sunt filiae Sion, sacramenta et initia fidei, quae pulsantibus aperiuntur, ut perveniatur ad occulta Filii? Non enim oculus vidit, aut auris audivit, aut in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Huc usque est clamor pauperum, quem non oblitus est Dominus.
15 Deinde sequitur, Exsultabo super salutare tuum: id est, cum beatitudine continebor a salutari tuo, quod est Dominus noster Iesus Christus, Virtus et Sapientia Dei. Ergo Ecclesia dicit quae hic affligitur, et spe salva est: quamdiu occultum est Filii iudicium, ipsa spe dicit, Exsultabo super salutare tuum; quia nunc circumstrepente seu vi, seu errore Gentilium atteritur. Infixae sunt gentes in corruptione, quam fecerunt: animadverte quemadmodum servetur poena peccatori de operibus suis; et quemadmodum qui voluerunt persequi Ecclesiam, in ea corruptione sint fixi, quam se inferre arbitrabantur: nam interficere corpora cupiebant, cum ipsi in anima morerentur. In muscipula ista, quam occultaverunt, comprehensus est pes eorum. Muscipula occulta, est dolosa cogitatio. Pes animae recte intelligitur amor: qui cum pravus est, vocatur cupiditas aut libido; cum autem rectus, dilectio vel charitas. Amore enim movetur tanquam ad locum quo tendit. Locus autem animae non in spatio aliquo est, quod forma occupat corporis, sed in delectatione, quo se pervenisse per amorem laetatur: delectatio autem perniciosa sequitur cupiditatem, fructuosa charitatem. Unde et radix dicta est cupiditas.. Radix porro tanquam pes arboris intelligitur. Radix dicta est et charitas, ubi de seminibus Dominus loquitur, quae in petrosis locis exurente sole arescunt, quia non habent altam radicem. Unde significat eos qui gaudent excipiendo verbum veritatis, sed cedunt persecutionibus, quibus sola charitate resistitur. Et Apostolus dicit: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere. Pes ergo peccatorum, id est amor, comprehenditur in muscipula quam occultant; quia cum fraudulentam actionem consecuta fuerit delectatio, cum eos tradiderit Deus in concupiscentiam cordis eorum, iam illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem et ad utilia conferre non audeant; quia cum conati fuerint, dolebunt animo, tanquam pedem de compede exuere cupientes; cui dolori succumbentes, a perniciosis delectationibus nolunt abscedere. In muscipula ergo quam occultaverunt, id est in fraudulento consilio, comprehensus est pes eorum, amor scilicet qui per fraudem pervenit ad vanam laetitiam, qua comparatur dolor.
16 Cognoscitur Dominus iudicia faciens. Haec sunt iudicia Dei: non ab illa tranquillitate beatitudinis suae, nec a secretis sapientiae, quibus recipiuntur beatae animae, profertur ferrum, aut ignis, aut bestia, aut aliquid tale quo crucientur peccatores. Sed quomodo cruciantur, et quomodo facit Dominus iudicium? In operibus, inquit, manuum suarum comprehensus est peccator.
17 Hic interponitur, Canticum diapsalmatis : quasi occulta laetitia, quantum existimare possumus, separationis quae nunc fit, non locis, sed affectionibus animorum, inter peccatores et iustos, sicut granorum a paleis adhuc in area. Et sequitur, Convertantur peccatores in infernum; id est, dentur in manus suas, cum eis parcitur, et illaqueentur delectatione mortifera. Omnes gentes quae obliviscuntur Deum: quia cum non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum.
18 Quia non in finem oblivio erit pauperis : qui videtur nunc in oblivione esse, cum peccatores felicitate huius saeculi florere existimantur, et iusti laborare; sed patientia, inquit, pauperum non periet in aeternum. Quapropter nunc patientia opus est ad perferendos malos, qui iam voluntatibus separati sunt, donec etiam ultimo iudicio separentur.
19 Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Imploratur futurum iudicium: sed antequam veniat, Iudicentur, inquit, gentes in conspectu tuo: hoc est in occulto, quod dicitur coram Deo, paucis sanctis et iustis intelligentibus. Constitue, Domine, legislatorem super eos. Videtur mihi Antichristum significare, de quo Apostolus dicit: Cum revelabitur homo peccati. Sciant gentes quoniam homines sunt: ut qui nolunt liberari a Filio Dei, et pertinere ad filium hominis, et esse filii hominum, id est novi homines, serviant homini, id est veteri homini peccatori, quoniam homines sunt.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM VIII. In finem pro torcularibus, Psalmus ipsi David . <<<     >>> IN PSALMUM ALTERUM IX.
monumenta.ch > Augustinus > 9